TS Eliot, from Little Gidding

Cinere manicis senis omnem ut
cinerem rosaria reliquerunt cremata ;
pulvis cum pendatus in aere
loco designavit narrando finem
fabularum : tum respirata,
domus — muri cum tabulis, mure ;
obitus spei et desperationis,
aeris mors haec.

Fuit eluvio et sitis oculis trans-
itis et in ore ; aquae harenaque
mortuae certabant comminus
capitis causa. siccitate,
eviscerata humus hians
vanum laboris intuebitur —
risus cum gaudiis nihil,
terrae mors haec.

Aqua flammaque sequitur
oppidum, pascuum et stirpem.
aqua flammaque inrisit
sacrificia quae nobis negata.
aqua flammaque tabe faciet
fundamenta obliti sumus corrupta
sanctuarii et chori.
mors aquae et ignis haec.